Fēmina in turre
Latin

Fēmina in turre

by

fiction

Ōlim fuit fēmina, nōmine Carolīna, quae in turre includēbātur, sed haec turris saltem bona erat: Gausapīna balneāria multa molliaque erant, māchina expressa caffeāria erat, et librī optimī! Quōdam diē spatium sēcrētum invēnit sub gausapīnīs, quod librum magnum pulvere tēctum continuit. Cum hunc librum legere coepit, Carolīna stupuit quia longa fābula, quae inerat, dē hāc turre ipsā erat!

Plūrimās post diēs multumque expressārum, ad fīnem librī Carolīna pervēnit didiceratque turrem aedificātam fuisse a diīs ut quandam deam inclūderent, cuius memoriae ab eīsdem etiam ablātae erant. Illa dea autem in turre librum quendam cēlāverat in locum tam obscūrum ut nūllus deus eum invenīre posset. Quin etiam in pāginā ultimā erat sententia magica, quae memoriās deae redderet dummodo dea ipsa eam recitāret.

Forte Carolīna semper clārē legēbat (ut minus solitūdinem sentīret) et postquam hanc sententiam lēgit, sīc scīvit tandem quae quālisque fuit ipsa. Scīlicet quae ipsam memorātur liberāta est, utrum dea annōn, utrum in turre inclūsā annōn. Nihilōminus, potestātibus suīs iam agnitīs, Carolīna discēdit et māchinam expressam sēcum tulit.

0