Ōlim erat oppidum nōmine Fideī, quod paene ā dracōne dēlētum erat, sed ultimā minūtā ā magō potentī servātum est. Ille autem prō pensiōne aliquōs capillōs Cerberī poposcit, sine quibus magus revenīret oppidumque ipse vastāverit. Cum Cerberus saeva rēs Orcī esset, et praetereā nūllus vīvōrum in illō locō permitterētur, nēmō Fideī quid faceret habuit.
Fideī ferrāria fabra erat, Aurēlia appellāta, quae ad montem propinquum īvit ut auxilium Vulcānī ōrāret. Precibus eius deō oblātīs, repente terra tremere coepit et ante oculōs eius saxum ingēns ē rūpibus cecidit corruitque in solum. Inter rūdus saxī sphaeram ātram invēnit, quae Aurēliae vidēbātur ex aliquō genere lapidis metallicī factām esse. Lapidem cēpit et cum eō ad domum revēnit.
Cum domī rūrsus esset, nesciēns quid eā faciendum erat, sphaeram in mēnsā apud focum posuit. Paulō post autem sphaera fulgāre incēpit scintillāsque caerūleās undique spargēbat. Metū commōta, Aurēlia lapidem forcipibus longē ab ignibus focī remōvit. “Quid modo accidit?” putāvit, et statim consilium cēpit.
Per nonnūllōs diēs clangor malleī ē domū Aurēliae ortus est. Tandem, sūdōrem ā fronte tergēns, fīnem operis suī fēcit, et ante eam corpus nitidum virī metallicī iacēbat. Parvam ianuam in stomachō habuit, quae aperta erat, forāmenque rotundum in pectore, eādem magnitūdine cum lapide ēlectricō. In hōc locō Aurēlia lapidem adfīxit et carbōnibus ardentibus stomachum refersit. Cum stomachum clausisset subitō automaton oculōs suōs aperuit, quī flammīs caerūleīs lūcēbant.
Aurēlia “Ad Orcum ī,” inquit, “et aliquōs capillōs Cerberī hīc addūce!” Automaton per tot longum tempus aberat Aurēliam putāre coepēre id numquam reventūrum esse, sed aliquō diē sonitum metallicum apud ostium audīvit. Ea ostium aperuit vīditque virum mēchanicum vestīgiīs dentium opertum et ūnō bracchiō absentī. Prīmō Aurēliae vidētur automaton in pensō suō dēfēcisse sed, scīlicet, capillī canis omnibus adhaerent, etiam automatīs.