Diēs aedīlis Pompeiānī
Latin

Diēs aedīlis Pompeiānī

by

daily life
history
family

P. Paquius Proculus aedīlis clārus est atque ūnus ex summīs magistrātibus huius oppidī. Nūper interrogātiōnem brevem mihi dedit; posteā ūnum diem cum eō cōnsūmpsī.

Diēs Paquiī iam māne plēna est mūnerum. Ante merīdiem in domō suō clientēs accipit varia genera cūrās audiēns. Clientēs libenter adiuvat auxiliumque fert illīs, nam suffrāgiīs eōrum aedīlis creātus est. Neque vānē multī clientēs Paquium petunt, is enim perītus est rērum cīvīlium atque consilia eius semper sunt iīs ūtilia.

Post salūtātiōnem clientium tempus est operam pistōrum custōdīre. Pistōrēs Pompeiānī sānē sunt artis suae perītī. Paquius apud pistōrēs magnae auctōritātis est cūratque ut pānēs ēgregiōs parent. Nōn sōlum rēs pistōrum cūrāre opus est Paquiī, sed etiam aliās rēs pūblicās cūrat; praetereā is conciliō decuriōnum interest.

Haec omnia eōdem diē et ante merīdiem facit Paquius. Nōn iniūria est sibi post tantum operis paulisper quiēscere. Circā merīdiem in domum ad prandium redit. Deinde post merīdiem aliquot hōrās in thermīs cōnsūmit. Vesperī is et uxor eius cum familiā cēnant. Saepe quidem magnum numerum hospitum ad cēnam invītant. In convīviīs eōrum hospitēs variīs sermōnibus carminibusque oblectantur. Symphōniacī et saltātrīcēs eōs ūsque ad noctem oblectant.

P. Paquius Proculus sānē aedīlis ēgregius est, īdemque hospes līberālis. Itaque nōn est rēs mīrābilis, ut ūniversī Pompeiānī eum aedīlem fēcerit.

0