Fuit quondam pūpulus nivālis, quī post cāsum nivis ā quibusdam līberīs factus est prope ōstium domūs. Prō nāsō habēbat carōtam flāvam, prō oculīs lapillōs, prō bracchīs rāmōs tenuēs. Sōlum sē lūdere putābant līberī, immō vērō custōdem magicum, mīlitem arcānum, quī in nive sē occultat, fēcērunt. Posterīs diēbus enim magis magisque ningēbat, ut tōta terra operta sit. Postrēmō nihil pūpulī vīsum est nisi bracchia et caput carōtae.
Quōdam diē duo virī improbī domum appropinquāvērunt, ut dīvitiās habitantium surriperent. Nesciēbant miserī quid sē exspectātūrum sit. Cum prope domum prōcēderent, subitō mōnstrum surrēxit et ululāns bracchia hūc illūc movēbat! Fūrēs perterritī manūs super capita sustulērunt atque quam celerrimē ex oppidō cucurrērunt.
Dīcitur pūpulus nivālis etiam hodiē tacitē sub nive custōdīre. Cavē igitur domum cum malīs consiliīs appropinquāre.
Perlegi fabulam tuam. Multior scribe, quaeso.