De Flagello Haereticorum Fascinariorum. Capitula 9-18
Latin

De Flagello Haereticorum Fascinariorum. Capitula 9-18

by

reading
history

Haec est pars altera commentariorum meorum de Flagello Haereticorum Fascinariorum, in qua tracto de capitulis reliquis.

Commentarii

Capitulo nono pergit contra Capitulum Episcopi agere. Dicit concilium, in quo Capitulum scriptum est, non esse generale, et non esse tantae gravitatis quam alia. Insuper illas sententias dicit scripturae quibus ununtur Capitulum Episcopi nihil referre ad sectam modernam fascinariorum saepedictam.

Dicit in capitulo undecimo Diabolum devorare quemcunque ad peccatum mortale inducit, et Satanan eos facere membra corporis cuius ipse est caput. Secundum Nicolaum Iaquerium (et fortasse Thomam Aquinatem Augustinumve, sed non sum certus), quamvis anima humana est indivisibilis in essentia, est per potentiam et operationem distinguitur in partes duas: superiorem (vel intellectualem), scilicet, et inferiorem (vel sensitivam). Diabolus potestatem in partem intellectualem non habet, sed solus Deus, ut Augustinus dicit. Qua de causa omne peccatum esse voluntarium dicitur. Demones autem appetivum sensitivum excitant, quod est in parte inferiore, unde ducunt ad malum faciendum.

Etiam est necesse dicere quod maleficia et afflictiones daemonicae permittuntur a Deo, qui consituit Angelos Sanctosque ut pugnarent contra daemones , et alios modos resistendi. Postea multis de causis disputat quare daemones maleficos adiuvant, et quid eis prodest. Proponit etiam eis esse potestatem commovendi affectandique res corporales et elementa quattuor, et Neptunum deum maris vere esse daemonem. Inserit quoque fabulam narratam libro 1 cap. 17 Historiae Ecclesiasticae Gentis Anglorum Baedae (non dicitur esse a Baeda, sed cognosco eam) de Sancto Germano. Et quia non omnes quia talia facere daemones possint credunt, exempla peiora dat daemonibus facta, scilicet lapsum Evae et Adae ad mortem mundanum, et temptationem hominum omnium ad tormentum sempiternum.

Praeteria permittit quandoque Deus operationes maleficarum daemonumque ut homines boni probentur et perficiantur in fide. Nicolaus quoque dicit Deum illam persecutionem adversus Iob permisisse quoniam non habebat inimicos qui eum persequerentur. Et homines peccatores Deus permittit flagellari ad correctionem eorum atque liberationem animarum suarum. Exemplum e Sancto Paulo profert, quomodo peccator in virum bonum factus est. Rem miram dicit auctor, quod cum Judaei et pagani sint in cultu fascinariorum inducti, negant non suas sectas, immo abnegant Christianitatem, qua de causa auctor eam veram solam religionem esse proponit, et omnes alias falsas.

Secundum auctorem, sunt in operationibus daemonum duae potestates, scilicet potestas angelica (quia sunt angeli), et divina permissio. Prorsus explicat potestatem daemonum naturalem, quamquam magnam, constringi a Deo.

Si igitur accusati, quos haeretici fascinarii nominant esse complices, se esse innocentes dicunt, et quod non se autem, sed falsas representationes seipsorum daemonibus factas visas in sabbato esse, non eis credendum est, eo quod daemones tantum Deo permittente possunt illusiones facere, sed consilium Dei occultum ignotumque est.

Cogitationes

Demum de maleficio librum legi, quam ob causam, scilicet ut legerem, studium linguae Latinae incipiebam.

Abbreviationes

DD = Divinitatis Doctor

hoīes = homines

pōt = potest

aliqͦs = aliquos

Liber: https://archive.org/details/bub_gb_NDdtjSLttY0C/page/n17/mode/2up

Canon Episcopi: https://geschichte.digitale-sammlungen.de//decretum-gratiani/kapitel/dc_chapter_3_3030

1