Haec est pars prima de Flagello Haereticorum Fascinariorum. Liber infamis est anno 1458 a Nicolao Iaquerio scriptus, sed anno 1581 editus est is quem lego. Nomen "Flagellum" dedit quia capitula operis sunt quasi funiculi de quibus Jesus in Evangelio secundum Joannem flagellum fecit ut eiceret venditores de templo Dei.
Ante hoc legendum, opus est legere Canonem Episcopi (vel Capitulum Episcopi) quia contra fautores eius scriptus est liber hic. Vide infra ut leges.
Commentarii
In praefatione Nicolaus Iaquerius suam scribendi causam patefacit "coactus impedimentis officio Inquisitionis frequenter occurrentibus." Id est, librum scripsit quia non potuerat dum inquisitor maleficas punire propter populi et Ecclesiae incredulitatem de maleficiis et potentiis daemonum super mundo.
Nicolaus Iaquerius primo agit de illusionibus et quae significat in scripturis. Duae sunt significationes: derisio, et repraesentatio falsa. Tunc de illusionubus dormientium tractat, et quomodo daemones dicuntur somniantes fantasmatibus seducere et decipere. (Opus est dicere me non satis Thomae Aquinatis legisse, et me multa non bene intellegere. ) Etiam inseruntur fabulae hagiographicae in quibus diabolus demonesque illudunt persones sed quoque mira faciunt. Nicolaus dicit deum permittere nonnullos a daemonibus decipi exemplaque ostendit. Omnia narrat ad demonstrandum quod non tantum per illusiones (ut proposuit Canon Episcopi), sed etiam in rei veritate agunt daemones. Postea posit tres modos quibus daemones se sensibiliter exhibent, et quod corpora eorum non sint viva.
Tunc, non negante Canonem Episcopi, sed propenente sectam aliam et peiorem, demonstrat quia vere conveniunt in "Diabolicam Synagogam." (Hoc est exemplum antisemitismi in operibus huius temporis sententiaeque.)
Capitulum octavum est de oblationibus daemonibus datis a haereticis fascicinariis, et quomodo haeresin eorum est idolatria peior.
Cogitationes
Ut legerem libros de maleficia incipiebam discere linguam Latin, ideo fruor demum hoc legendo. Certe est horribile lectu de his, sed nihilominus fascinat me. Inquisitor et auctor noster (dico Nicolaum Iaquerium) est malus, sanguinolentus, et pravus, planumque visu est quomodo is et scriptores ei similes petraverint talem caedem stragemque.
Abbreviationes
inꝗt = inquit
cā = causa
ēt = etiam
.n. = enim
q̃ = quae
-q; = -que
-b. = -bus
ꝗ̃ = quam
ꝙ = quod
sc. = scilicet
Liber: https://archive.org/details/bub_gb_NDdtjSLttY0C/page/n17/mode/2up
Canon Episcopi: https://geschichte.digitale-sammlungen.de//decretum-gratiani/kapitel/dc_chapter_3_3030