Advenio ad terminum libri. Quaecumque vel quocumque hoc legenti gratias ago, et spero quod eo fruatur.
Epitome
Castra multa destructa sunt a crucesignatis comiteque Montis-Fortis, in quibus erat castrum vacuum derelictum quod Doma dicebatur.
Anno Domini 1214, celebratum est concilium, cui intersunt 5 archiepiscopi et 28 episcopi, pluresque baronum et abbatum vocati a Perto Beneventano apostolica sedis legato ut de pace loquerent. Eligerent omnes comitem Montis-Fortis esse principem et monarcham totius terrae quam crucesignati ceperant.
Anno Dominicae Incarnationis 1215, Ludovicus primogenitus filius regis Franciae multos nobiles duxit ad partes Albigensium ut peregrinationem suam debitam expleret. Plures nuntii a curia Romana totam terram commendaverunt comiti Montis-Fortis. Postea, 40 diebus expletis, Ludovicus ad partes suas revertit.
Mense Novembri, convocatis permultis Ecclesiarum, concilium Lateranense celebratum est Romae, et tractatum fuit de negotio fidei in partibus Albigensium. Concilio intersunt etiam Raimundus comes Tolosae et comes Fuxi. Hic auctor inseruit quod quum comes Montis-Fortis in civitates venerit, reciperetur sicut Jesum intrantem Hierosolyma, populis clamantibus, "Benedictus qui venit in nomine Domini!"
Postea obsidio magna facta est apud Belliquadrum, et obsidentes obsessi sunt a cruceignatis. Sed, victualibus deficientibus, castrum deditum est et comes Montis-Fortis cum suis recessit.
Comes Fuxi munitionem prope Fuxem in summitate montis erexit, quae Mons Grenarius dicebatur. Anno Domini 1216 comes Montis-Fortis obsedit dictam munitionem, in quo erat Rogerius Bernardi filius comitis Fuxi. Dies post autem multos, sine aqua vel victualibus, reddiderunt castrum comiti Montis-Fortis. Castra multa praeterea comes cepit, sed iterum Tolosa se reddidit Raimundo comiti.
Anno 1217, exercitus comitis Montis-Fortis Tolosam obsedit, sed, primo insultu facto, comes repulsus est. Itaque tentoria sua fixit. Post menses novem, illi qui erant in Tolosa, comite et suis matutinas audientibus, in obsessores irruerunt. Hostia sacra a sacerdote elevata, comes invitus properavit contra hostem suum, et, adveniente comite et virtute obsessorum restituta, in Tolosam obsessi repulsi sunt. Tunc, ut ita dicam, lapis mangonello projectus percussit comitem in capite, et eum necavit. Almaricus filius quondam comitis Montis-Fortis ab obsidione recessit.
Explicit epitome Historiae Albigensis
Cogitationes
Liber mihi maxime placebat. Scriptor noster, scilicet Petrus monachus Vallium Sarnay, tantum laudes ad comitem Montis-Fortis habebat, et scripsit sine misericordia vel miseratione pro Albigensibus et aliis, qui saeve necati sunt. Me legente, cogitabam saepe quid putaret si adhuc viveret, et scire posset nos bellum considerare genocidium. Lapis ille animas servavit.
Liber: https://archive.org/details/historiaalbigens00pier/page/n27/mode/2up
Imago: MS M.638