Epitome
Capto Vauro, quum crucesignati in castrum venissent, homines comitis Tolosae invenerunt et eum contra Catholicos egisse intellexerunt. Itaque constituit comes Montis-Fortis comitem Tolosanum impugnare, et, mirabile dictu, frater ipsius comitis Tolosani, Balduinus nomine, iuravit se contra fratrem haereticosque pugnaturum esse.
Tolosa obsessa est a crucesignatis sed tantum ex una parte propter paucitatem militum. Nihilominus, defensores per impetus multos nequibant oppugnatores fugare. Exercitus tamen nihil proficiebat, et deficientibus victualibus a castro regressus est. Obsidione fracta, comes Tolosae multitudinem magnam ad obsidendum Castrum-Novum duxit, ubi comes Montis-Fortis eum expectavit. Quotienscumque autem milites impugnabant castrum, nihil proficiebant.
Interea multi sodales recesserunt a comite Montis-Fortis, sed exercitus Catholicus ad iuvandum comitem properabat. Hoc sciens comes Fuxi eos pugnatum ivit. Comes Montis-Fortis videns eum ad dimicandum excedere et volens vincere vel mori cum suis auxiliaturus e castro properat. In campo belli strages magna haereticorum facta est. Proelio superatis, obsidentes discesserunt.
Quamquam victoriosus, castra permulta a dominio comitis Montis-Fortis resiluerunt et se comiti Tolosano reddiderunt, sed postea frater comitis Guido de Monte-Forti advenit a terris ultramarinis, qua de causa comes et milites sui gavisi sunt. Scriptore nunc ad exercitum adiuncto, castrum expugnaverunt per obsidionem brevem.
Cogitationes
Hanc partem continere primum proelium in campo et non apud castrum credo. Ab obsidione ad obsidionem iit exercitus usque nunc.
Rarissime quoque legimus de haerese, sed omnia de bello sunt mundano.
Liber: https://archive.org/details/historiaalbigens00pier/page/n27/mode/2up
Imago: MS M.638