Ad finem advenimus septimanae lectionum nostrarum primae. Gavisus sum librum hunc elegisse quia vere est gratissimus liber quos nuper legavi.
Epitome
Capita multa sunt de Thermarum obsidione. In principio machinae crucesignatorum paene muros castri destruxerunt, sed parvos muros post ruptiones aedificaverunt cives. Dum res ita se haberet, aqua defecit militibus civibusque castri, et compulsi ad pacem et deditionem acquieverunt. Sed in crastino magna pluvia fuit quae reficiebat haereticos sitientes, et nolebant adhuc dedere. Sed obsidione peracta et sine spe victoriae, ex castro fugere conati erant, sed multi necati sunt, alii in captivationem ducti. Est iterum colloquium de comitibus Tolusano et Fuxi cui multi intersunt magni momenti. Postea scriptor inseruit fabulas criminum comitis Fuxensis. Exempli gratia, multas ecclesias inruit et supellectiles vendidit, imaginemque Christi armis destruit. Insuper multi peregrini ab eo infecti sunt.
Vaurum, castrum situm super Agotum fluvium, obsessum est longe a crucesignatis et comite Montis-Fortis. Proelio facto, domina castri in puteum jacta et a crucesignatis lapidata est.
Cogitationes
Non factum est multum in capitibus his, praeter paucas obsidiones et narrationes gestorum comitum Tolusani et Fuxensis, nihilominus delectabilia fuerunt.
Liber: https://archive.org/details/historiaalbigens00pier/page/n27/mode/2up
Imago: MS M.638