Epitome
Comite excommunicato veniam petente, Papa Innocentius III litteras miserat in regnum Franciae exhortantes populos contra haereticos per remissionem omnium peccatorum. Praeceptum est comiti Tolosanout traderet castra septum quas tenebat, quod implere promissit. Insuper comes adductus est nudus ad ecclesiam Beati Aegidii et verberibus multis compulsus est transire ante sepulcrum martyris Fratris Perti. Comes postea remissione recepta sumit crucem crucesignatorum compulsus non fidei zelo sed terrore zelatorum.
Anno Dominicae incarnationis 1209 conventis crucesignatis in Gallia perveniunt ad Biterrensem (Béziers Francogallice) civitatem. Civibus Catholici mandavererunt ut exirent e civitate ne perirent apud haereticos, sed nulli evenerunt. Milites ergo cives "a minimo ad maximum" occiderunt. Fertur a Caesario Heisterbacense in Dialogo Miraculorum ducem militum, abbatem Arnoldum Amalricum, dicere quum rogatum quomodo scirent quosdam civium catholicos vel haereticos, "Caedite eos. Novit enim Dominus qui sunt eius."
Caede Biterrense facta, milites ad Carcassonam perrexerunt. Post obsidionem cives omnes e civitate nudi egressi sunt ut fuerat ordinatum nihil gerentes, et omnes territorium in ditionem comitis Simonis Montis-Fortis datum est. Ex eo oppido in regiones multas progredientes civitates multas insiderunt, sed tunc, multis vulneribus passis, inceperunt animi crucesignatorum frangere. Proditiones a variis factae sunt, et in insidiis multi milites mortui sunt, et pauca territoria manserunt comiti Simoni Montis-Fortis. Interim comes Raidmundus, post accessum ad Regem Franciae, Romam proficiscitur postulatum terrae suae restitutionem, sed petitione negata excommunicatus est.
Non praetermittendum est cruciamentum saevum castri Brom. Castro capto ab exercitu crucesignatorum, plusquam centum haereticos congregati sunt, et eorum oculi eruti sunt, et nasi amputati sunt. Tantum unus vir uno oculo dimissus est, ut alios caecos duceret ad oppidum haereticorum.
Obsidio maxima erat in anno Dominicae incarnationis 1210 contra castrum Minerbam. Multis machinis muri castri debilitati sunt quod dominus castri, nomine Guillelmus de Minerba, exiit locuturus cum comite Simone. Consilio facto, castrum traditum est crucesignatis. Omnes cives catholici vel non perfecti in fide Albigense permitti sunt egredi. Perfectis data est opportunitas convertendi et vivendi. Tres mulieres convertae, centum quadraginta in ignem projecti sunt.
Cogitationes
In parte hac lectionis meae, gesta narrata sunt saeviora quam praeterita, non monstantes crucesignatos esse misericordes, sicut scriptor fortasse volabat, sed sanguinarios, cruentos, et improbos, ferentes crudelitatem, cruciamen, et homicidium in terras et bonorum et malorum. Legens maereo pro mortuis et juvenis et vetustis.
Liber: https://archive.org/details/historiaalbigens00pier/page/n27/mode/2up
Imago: MS M.638