Historia Albigensis. Capita 3-8
Latin

Historia Albigensis. Capita 3-8

by

history
multilingual book club 02

Haec est pars secunda lectionis pro Grege Multis Linguis Legendi. Legam scribamque cotidie, sed singulo die altero edam, ut non sit diluvium Latinum sedem retialem implens.

Epitome

In capitulo tertio, Episcopus Oxomensis Diegus nomine ad Papam Innocentium iit ut resignaret episcopatum suum et ad docendos paganos iret. Petitio negata, dum rediret a Pontifice, duos monachos invenit, Petrum de Castronovo (non auctorem libri) et Radulphum, qui praedicando Catharis minime profecerant et habebant in mente remittere officium eorum. Consilium Episcopi fuit quod, divitiis dimissis, pauperes praedicarent, et viverent sicut apostoli. Itaque Episcopus Oxomensis cum Petro Radulphoque ibat praedicatum et multos Catharos invenerunt, et cum illis disputaverunt et a populo persecuti sunt. Refertur miraculum in tempore illo effectum, quod quodam die messis haeretici invenissent manipulos eorum sanguilentos.

Capitulum quartum est de Comite Tholosano Raimundo, quem scriptor durissime condemnavit quasi haereticum vel haereticorum amatorem. Multa de Raimundo scripta sunt, qui in illo tempore scribendi adhuc vivabat, sicut eum cum concubinis partis sui concubuisse, haereticos laudasse, et Deum Veteris Testimenti odisse.

Postea insita est narratio miraculi. Erat disputatio inter Catholicos viros et Albigenses, et in ea dedit Catholicus scedulam auctoritatum quodam haeretico. Nocte illa sedebant omnes Albigenses, et unus proposuit inicere scedulam in ignem, et si non comburet, Catholici fiant. Ter in ignem iacta est, sed incombusta mansit. Converti tamen non sunt viri.

Hic inseruit scriptor litteras Papae Innocentii III de leto Perti de Castronovo, in quibus excommunicationem Comitis Raimundi pro homicidio declaravit.

Cogitationes

Litterae sunt difficiliores lectu omnibus aliis scriptionibus. Scriptores eloquentissime scribunt, et sententiae eorum tam longae sunt. Etiam in Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum Bedae, epistulae sunt partes difficilissimae.

Liber: https://archive.org/details/historiaalbigens00pier/page/n27/mode/2up

Imago: MS M.638

2