Hodie incepi librum Historiam Albigensem legere, et modicum legi. Fructus sum illa parva parte valde. Primo autem notandum est quod quum "haeresis" dicam, non est quia Catharos pravos malosve cogito, sed quia auctor libri ita appellavit eos et circumlocutiones supervacuas vitare volo.
Epitome
In prologo, auctor Papam Innocentium III laudavit, et de libro praescripsit. Dixit se scribere ne facta in oblivionem labi possent, et quod omnia quae in historia continentur aut a seipso aut a personis fidelibus essent visa asseruit. In capitulo primo initium Catharorum et divulgationem descripsit, et quomodo quidam contra eos docuerunt.
Tunc multos eorum sectos et varias doctrinas explicavit in capitulo secundo. Credebant duos creatores esse, benignum Deum qui fecit spiritualia et alterum malignum Deum creatorem visibilium et corporalium. Docuebant Novi Testamenti Deum esse benignum, Deumque Veteris Testamenti esse malignum, et Vetus verum non esse, nec sacrum, sed plenum mendaciorum. Quoque duos esse Christos dicebant, unum malum in terra visibili et alium bonum in terra a Deo benigno facta invisibili. Sarcamenta Ecclesiae Catholicae denegabant, et Romanam dicebant Ecclesiam esse speluncam latronum, etiam matrimonium esse meretricium. Animasque nostras esse Angelos a caelis lapsos et post mortem a mundo terrestri liberos futuros esse praedicabant.
Cogitationes
Me legente, sunt multa quae in mentem meam venerunt. Petrus monachus, sicut multi auctores mediaevales, frequentibus utebatur verbis adlatis a Biblia Sacra Vulgata. Exempli gratia, scripsit de principio haeresis,"Coepit inimicus fidei superseminare zizania." In Evangelio Secundum Matthaeum, Jesus in parabola dixit, "venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici," in qua tritica sunt boni fideles, diabolus est inimicus qui seminat, et zizania sunt filii nequam vel infideles. In utendo his verbis, auctor ignoravit quod qui seminavit bona semina vetaret servos explantare zizania, sed dixit, "Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum : triticum autem congregate in horreum meum."