Scribere volo, quia mox est Augusti initium mensis, de libro meo legendo. Liber electus appellatur Historia Albigensis, scriptus a Fratre Petro monacho Vallium Sarnay (vel Vallis Caernaii). Liber, inter annos 1212 et 1218 scriptus, est historia belli contra Catharos, qui Christiani plerumque in meridianis Franciae partibus habitabant, anno incepti 1209. Auctor erat monachus Catholicus, itaque crucisignatos collaudavit et Catharos ut haeriticos condemnavit. Scriptiones ergo legendae sunt scientia sententiae eius, et nonnihil dubitandum est, sed nihilominus possumus de cogitationibus scriptoris aliorumque discere per verba eorum.
Editio quam lego edita est anno 1617 et hic(https://archive.org/details/historiaalbigens00pier/page/n27/mode/2up) inveniatur. Paginas trecentas et viginti habet liber ipse, sed satis breves sunt.
Opus est ut veniam requiram propter penuriam eloquentiae et peritiae. Rarissime scribo Latine, sed per mensem hoc me meliorem et celeriorem facere in arte scribendi spero. Tiro adhuc sum.
This post is just explaining my chosen book for the Multilingual Book Club. It is Historia Albigensis, which was written between 1212 and 1218 about the Albigensian Crusade, which was ongoing at the time. A link to the copy I'm using can be found in the post. I'm really looking forward to this! Being able to choose the book makes it must easier to take part. Good luck everyone!